View Single Post
Old 04-02-2017, 12:19 AM   #17
Carlin
Member
 
Carlin's Avatar
 
Join Date: Dec 2011
Location: Canada
Posts: 654
Carlin is on a distinguished road
Default

https://en.wikipedia.org/wiki/Liber_Memorialis
http://penelope.uchicago.edu/Thayer/...lius/home.html

The Liber Memorialis is an ancient book in Latin featuring an extremely concise summary—a kind of index—of universal history from earliest times to the reign of Trajan. It was written by Lucius Ampelius, who was possibly a tutor or schoolmaster. Nothing is known of him or of the date at which he lived; the times of Trajan, Hadrian, Antoninus Pius, the beginning of the 3rd century have all been suggested. However, in Chapter V De Orbe Terrarum (The World), he wrote:

Main nations of Asia: Indian, Seric, Persian, Median, Parthian, Arabian, Bithynian, Phrygian, Cappadocian, Cilician, Syrian, Lydian. Main nations of Europe: Scythian, Sarmatian, Germanic, Dacian, Moesian, Thracian, Macedonian, Dalmatian, Pannonian, Illyrian, Graecian, Italian, Gallic, Spanish

Quotes from the original Latin text -
http://penelope.uchicago.edu/Thayer/...morialis*.html

VI. De orbe terrarum.
3 In Asia clarissimae gentes: Indi, Seres, Persae, Medi, Parthi, Arabes, Bithyni, Phryges, Cappadoces, Cilices, Syri, Lycii. 4 In Europa clarissimae gentes: Scythae, Sarmatae, Germani, Daci, Moesi, Thraces, Macedones, Dalmatae, Pannonii, Illyrici, Graeci, Itali, Galli, Spani. 5 In Libya gentes clarissimae: Aethiopes, Mauri, Numidae, Poeni, Gaetuli, Garamantes, Nasamones, Aegyptii.

6 Clarissimi montes in orbe terrarum: Caucasus in Scythia, Emodus in India, Libanus in Syria, Olympus in Macedonia, Hymettus in Attica, Taygetus in Lacedaemonia, Cithaeron et Helicon in Boeotia, Parnasos ** et Acroceraunia in Epiro, Maenalus in Arcadia, 7 Apenninus in Italia, Eryx in Sicilia, Alpes inter Galliam et Italiam, Pyrenaeus inter Galliam et Spaniam, Atlas in Africa, Calpe in freto Oceani.

X. De imperiis.
Imperia ab ineunte aevi memoria fuerunt septem. Primi rerum potiti sunt Assyrii, deinde Medi, postea Persae, tum Lacedaemonii, dein Athenienses; post hos inde Macedones: sic deinde Romani.

XVI. Reges Macedonum.
1 Philippus, Amyntae filius, primus Macedonum obtinuit Thraciam redegitque in suam potestatem; et cum transire in Asiam vellet, sub ipso belli apparatu in theatro a Pausania est interfectus. 2 Alexander, Philippi et Olympiadis filius, ex urbe Pella Macedoniae cum quadraginta milibus militum in Asiam transisset, Darium regem Persarum primum aput Granicum p15fluvium, tum aput Issum Ciliciae, tertio apud Arbela, tribus proeliis trecenta peditum, † legionum equitum, duo milia falcatorum curruum vicit. Mox regem Indorum et omnes Asiae gentes sub potestatem suam redegit et nobilissimas urbes Asiae cepit, Sardes, Bactra, Susa, Babyloniam, ubi etiam defunctus est, dubium a vinolentia an veneno, cum tamen prius et Africam peragrasset usque ad Iovem Ammonem et Oceanum primus omnium navigasset. 3 Philippus, qui post Alexandrum Macedonem septimo gradu Macedoniae regnavit, invectus in Graeciam cum saeve dominaretur, a Sulpicio consule in Phocide victus est, mox a Flaminino in Macedonia Thessalia aput Cynoscephalas, ubi dato obside filio Demetrio regni parte multatus est. 4 Perses Philippi filius, cum maximis copiis Macedoniis ** et cum in Graeciam impetum fecisset, cum inanibus elephantorum simulacris a Marcio consule apud Ascuridem paludem victus, praecipitatis in mare thesauris profugit; mox ab Aemilio Paulo tota Macedonia fugatus Samothraciam confugit in asylum, unde data fide cum se Paulo commisisset, ante currum eius in triumphum productus mox libera custodia in Albano consenuit. 5 Pseudophilippus, vir plebeius et degener, cum ex similitudine formae Philippus filium se esse persuasisset et Macedonas in bellum excitasset, inter initia tumultus comprehensus sub custodia missus est Romam, ubi cum ex custodia aufugisset, concitata rursus Macedonia Thraciam bello recepit. In arce regni paludatus ius dixit; mox a Caecilio Metello ingenti proelio victus, cum profugisset in Thraciam, a regibus deditus est et in triumphum deportatus.

Last edited by Carlin; 04-02-2017 at 12:30 AM.
Carlin is offline   Reply With Quote